FRIDERICUS Dux Brunsvicensis
- FRIDERICUS Dux Brunsvicensis
FRIDERICUS Dux Brunsvicensis
fil. maximus natu Magni cognom. Iunioris seu Torquati ex Catharina, Woldemari Elect. Brandeburgici filia, ex transactione cum fratribus (qui Lunaeburgum tenuêre) A. C. 1374. initio solus Ducatus Brunsvicensis Administrator fuit: Brunsvicensium ope Ottonem Malum agnatum Wolfterbyto eiecit: Nobiles, qui fratrem Bernardum captivum detinebant, praelio vicit. Demum ab aliquot Electoribus, ob virtutis famam, loco Wenceslai depositi, ad Imperiale fastigium electus, at in itinere, cum Francofurto rediret, ad Fritzlariam, ab Henr. Com. Waldeccio, vel potius Friderico ab Hartingshausen et Cuntzmanno a Falckenberg, caesus A. C. 1400. filium nullum reliquit: Pater solum duarum filiarum, Annae, quae Friderico Austriaco, et Cathatinae, quae Henrico Comiti Schwartzenburgio nupsêre. Eo exstincto, fratres Bernhardus Lunaeburgicae, et Henricus Brunsvicensis, linearum auctores, priori transactione, de Ducatu in solum primogenitum semper transferendo, abolitâ, pari potestate ditiones regere incepêrunt, de quibus vide suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale.
1698.
Look at other dictionaries:
FRIDERICUS Ulricus — primogenitus fil. Henrici Iulii Duc. Brunsvicensis, lineae Guelferbytanae, ex posteriore eius uxore Elisabetha sorore Christiani IV. Daniae Regis nat. A. C. 1591. urbem Brunsvicum obsedit A. C. 1615. cui cum Fridericus Com. Solmen sis,… … Hofmann J. Lexicon universale
FRIDERICUS — I. FRIDERICUS Comites Palatinos Saxoniae sevit (qui quatuor adhuc, post primum, continuâ successioneFriderici nomen et dignitatem illam gessêre: Friderici autem V. filia Sophia hereditatem ad Hermannum, Thuringiae Landgravium, attulit.) Frater… … Hofmann J. Lexicon universale
FRIDERICUS Albertus — Albertus FRIDERICUS fil. Ioh. Friderici, March. Onoldsbacensis, ex Iohanna Elisabetha, Friderici March. Badensis filia, nat. est A. C. 1674. Item fil. Alberti, Borussiacae lineae conditoris, ex Anna Maria Erici Duc. Brunsvicensis filia, nat. A. C … Hofmann J. Lexicon universale
ULRICUS Fridericus — Fridericus ULRICUS Dux Brunsvicensis, filius Henrici Iulii, exstincti A. C. 1613. Brunsvicum obsedit A. C. 1615. sed interpositione Regis Daniae, plurimorumque Principum et Civitatum pax sequenti annô conclusa, et a civibus, servatis privilegiis … Hofmann J. Lexicon universale
GUELFERBYTUM — urbs Germ. cum arce munitissima, in Ducatu Brunsvicensi, sub proprio Principe: vulgo Wolffenbuttel. Lineae huius Guelferbytanae sator Henricus fuit Magni fil. Dux Brunsvicensis: cuius fil. Vilhelmo sen. natus est Vilhelmus iun. pater Henrici sen … Hofmann J. Lexicon universale
GEORGIUS — I. GEORGIUS Dux Clatentiae, frater Eduardi IV. Angliae Regis, ob turbas ad necem damnatus: cum optio mortis daretur, in vino Malvatico exstingui voluit, Camden. Principes ex Fam. Palatina. II. GEORGIUS Ernesti praefati fil. secundo genitus,… … Hofmann J. Lexicon universale
BRUNSWICUM — Tubisurgium Ptolemaeo, aliis Brunopolis, Saxoniae Metropolis, cuius fere centrum obtinet; civitas est permagna et populosa 2. mill. pass. suô ambitu complectens, una ex 4. Hanseaticarum praecipuis. Tota urbs in plano iacet, moenibus ac follâ… … Hofmann J. Lexicon universale